Zemāk ir dziesmas vārdi Quid Agam , izpildītājs - Corvus Corax, Ingeborg Schöpf, Klaus Lothar Peters ar tulkojumu
Oriģinālteksts ar tulkojumu
Corvus Corax, Ingeborg Schöpf, Klaus Lothar Peters
Mundi delicatio dulcis est et grata
Eius conversatio suavis et ornata
Ecce merces optime conspice nitorem!
Hec tibi conveniunt ad vultus decorum
Mundi sunt delicie, quibus estuare
Volo nec lasciviam eius devitare
Hec sunt odorifere qua si comprobaris
Corporis flagrantiam omnem superabis
Heu, vita preterita, vita plena malis
Luxus turpitudinis, fons exitialis
Heu, quid agam misera, plena peccatorum
Que polluta palleo sorde vitiorum!
Pro mundano gaudio vitam terminabo
Bonis temporalibus ego militabo
Hoc ungentum si multum cupitis
Unum auri talentum dabitis
Nil curans de ceteris corpus procurabo
Variis coloribus illud perornabo
Aliter nusquam portabitis
Optimum est, optimum est
Dziesmas dažādās valodās
Augstas kvalitātes tulkojumi visās valodās
Atrodiet nepieciešamos tekstus dažu sekunžu laikā