O Quanta Qualia - Azam Ali

O Quanta Qualia - Azam Ali

Альбом
Portals Of Grace
Год
2001
Язык
`Latīņu`
Длительность
239330

Zemāk ir dziesmas vārdi O Quanta Qualia , izpildītājs - Azam Ali ar tulkojumu

Dziesmas vārdi " O Quanta Qualia "

Oriģinālteksts ar tulkojumu

O Quanta Qualia

Azam Ali

O quanta, qualia sunt illa sabbata

Quæ semper celebrat superna curia

Quæ fessis requies, quæ merces fortibus

Cum erit omnia Deus in omnibus

Vere Ierusalem est illa civitas

Cuius pax iugis est, summa iucunditas

Ubi non prævenit rem desiderium

Nec desiderio minus est præmium

Quis rex, quæ curia, quale palatium

Quæ pax, quæ requies, quod illud gaudium

Huius participes exponant gloriam

Si quantum sentiunt, possint exprimere

Illic ex sabbato succedet sabbatum

Perpes lætitia sabbatizantium

Nec ineffabiles cessabunt iubili

Quos decantabimus et nos et angeli

Perenni Domino perpes sit gloria

Ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia

Ex quo sunt, Pater est, per quem sunt, Filius

In quo sunt, Patris et Filii Spiritus

Vairāk nekā 2 miljoni dziesmu tekstu

Dziesmas dažādās valodās

Tulkojumu pakalpojumi

Augstas kvalitātes tulkojumi visās valodās

Ātrā meklēšana

Atrodiet nepieciešamos tekstus dažu sekunžu laikā